PREGHIERE E CANTI
TESTI LATINI
 

7 - ALTRI CANTI
 

 
2547.   1. Invocazione allo Spirito Santo  


Veni, Sancte Spíritus,
reple tuorum corda fidélium;
et tui am
óris in eis ignem accénde.


25
48.   2. Ubis caritas

Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.

V. Congregávit nos in unum Christi amor.
V. Exsultémus et in ipso iucundémur.
V. Timeámus et amémus Deum vivum.
V. Et ex corde diligámus nos sincéro.

Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.

V. Simul ergo cum in unum congregámur:
V. Ne nos mente dividámur, caveámus.
V. Céssent iúrgia malígna, céssent lites.
V. Et in médio nostri sit Christus Deus.

Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.

V. Simul quoque cum beátis videámus
V. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:
V. Gáudium, quod est imménsum atque probum,
V. Sǽcula per infinita sæculórum. Amen.


25
49.   3. Antifone alla Vergine Maria
 

ALMA REDEMPTORIS MATER


Alma Redemptóris Mater,
qu
æ pérvia cæli porta manes,
et stella maris,
succúrre cadénti,

súrgere qui curat, p
ópulo;
tu qu
æ genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genit
órem,

Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore
sumens illud Ave,
peccat
órum miserére.

 
AVE REGINA CÆLORUM

Ave, Regína cælórum,
ave, D
ómina angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gaude, Virgo glori
ósa,
super omnes speci
ósa;
vale, o valde dec
óra,
et pro nobis Christum ex
óra.

 
SALVE REGINA

Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clam
ámus, éxsules fílii Evæ.
Ad te suspir
ámus, geméntes et flentes
in hac lacrim
árum valle.

Eia ergo, advoc
áta nostra,
illos tuos miseric
órdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsil
íum osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.


 
SUB TUUM PRÆSIDIUM

Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génitrix;
nostras deprecati
ónes ne despícias in necessitátibus,
sed a per
ículis cunctis líbera nos semper,
Virgo glori
ósa et benedícta.
 
  
REGINA CÆLI

Reg
ína cæli, lætáre, allelúia,
quia quem meru
ísti portáre, allelúia,
resurréxit sicut dixit, allelúia;
ora pro nobis Deum, allelúia.



25
50.   4. Per i defunti

Requiem æternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Requiescant in pace.
Amen.


  

 

Indice Generale


  www.maranatha.it

HOME